in charactere spherico subitò coluri, meridiani, tropici, et aequator, amoris mundi, id est Solis semitae ( in Sole enim maximè amor viget mundatus, ) tota denique amoris sphaera elucescit ut vel
hinc intelligeretur; Amorem per universum diffusum omnibus in rebus esse. Cùm verò magna rerum in hoc mundo sit diversitas, necessarium est, eum ex contrariis saepe nasci, neque enim ulla pars múdi alteram
odit, nisi amore fui, ut pulchre in explicatione convivii Marsilius docet; et rursum eum contrariorum maximè effectricem causam, unde illud Plautinum oppido eleganter.
Diva Astartha hominum, Deorumque vis, vita,
Salus, rursum eademque est
Pernices, mors, interibus, telliis, coelum, sidera, Iovis, quaecumque templa colimus, eius dicuntur nutu, et obtemperant
Hinc Orpheus in Argonauticis non fine causa hunc Amorem, ut mundi genium, et magnum antiquissimumque laudat. Cum enim Chaos ante mundum posuerit, ante Saturnum Iovem et caeteros Deos, Amorem sanè in sinu definiens, ut principium, quo res informis ornamentum seu κοσμόν perfectionemque desiderat. Cui et illud Maronis consonat.
Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/289
From GATE
This page has not been proofread