Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/288

From GATE
There was a problem when proofreading this page


sua munera largiuntur. Per hunc sidera suum lumen in elementa diffundunt; ignis aeri, aer vim suam communicat aquae, aqua terrae; elementa simplicia mistis quibusque sive compositis rebus; plantae et animalia speciei suae multiplicandae desiderio largiuntur, iuxta illud Georg: 3.
Omne adeò genus in terris, hominumque; ferarumque;
Et genus aequoreum, pecudes, pictaeque volucres
In furias ignemque ruunt, amor omnibus idem.

Per eiusdem amoris impulsum obediunt vicissim inferiora supernis maximè; sic terra tractabilis aquae, et haec in aerem deinde resolvitur: aer in ignem, ac dein per poros insensibiles digesta in aethera, sublunaris substantiae portiuncula firmioris paulatim concretionis, atque coaguli particeps, rapitur altiùs in coeli occultas fibras, ubi quemadmodum in animantibus fieri solet, elaborata magis magisque; apponitur; primum inde agglutinata assimilatur penitus, et in coelestem indolem transmutatur. Quis igitur iam non videt, quàm appositè monogrammum illud vocis universo adaptetur? Certè cùm hoc paulò profundiùs scrutarer, [1] tunc illud Iamblichi verum esse cognovi; Characteres Aegyptiorum, haudquaquam fortuitò, aut temerè; sed magno ingenio ad naturae exemplar fabricatos esse. Uti in hoc vel maximè elucescit; in quo sub duabus pyramidibus contrario processu implicatis,

  1. Marginalia: 'Iamblichus'.
This page contains the following annotations: