Page:FC 1042.djvu/478

From GATE
Revision as of 12:56, 25 June 2026 by Lily Brustkern (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread



f. 231v



et in[1] effectum[2]. Deus ab aeterno proposuit propitiatorem Iesum Christum, sed ante hunc diem Verbum non est factum caro. Conceptus nostri fiant opera et facto benedicti. Conceptus Patris hoc die factus est caro. Fiant ergo conceptus nostri opere[3], et[4] facto[5] benedicti[6], sive fructus benedictus. Det Deus in singulis verbis, et actionibus, in quibus versamur, et exercemur novum aliquem modum proficiendi, hic incipiamus. Optabam reprehendi. Optabam[7] reprehendi a quacumque persona, sive sit supra te, sive sub te, sive a destris[8], sive a[9] sinistris tuis. Item in quocumque tempore, id est sive sit[10] laetus, sive sit[11] tristis, si[12] calidus, sive[13] frigidus, in qualibet tua imperfectione, aut defectu, vero, vel apparenti: nec imponas modum reprehensori tuo, sed optes, ut ipse eum modum servet, qui te maxime possit affligere. Haec dixerim considerando fructum eius, qui reprehenditur, aut corripitur, aut emendatur.

_______________

  1. in] om. MF
  2. effectum] effecta MF
  3. opere] opera MF
  4. et] ac MF
  5. facto] facta MF
  6. benedicti] benedicta MF
  7. Optabam] Optavi MF
  8. destris] dextris MF
  9. sive a] vel MF
  10. sit] sis MF
  11. sit] om. MF
  12. si] sive MF
  13. sive] aut MF