f. 223r
nem [inundationem] perdebantur; petebam autem, ut parceret eis, quasi omnia illa bona pertinerent ad personas tam pias, et devotas, quam fuerat sanctus ille
Monacus[1]
pro cuius anima celebrabam, aut quasi omnia pertinerent ad Sanctos, qui sunt in Coelis.
Hic venerunt in mentem quaedam desideria quorumdam Sanctorum,
ubi[2]
sensi nobis magnam operam dandam esse, ut non solum Dei voluntates per nos impleantur, sed illae etiam, quas constat fuisse a Deo in sanctis eius.
Sed et illud magnopere cupivi, videlicet, ut nos ipsi, qui vivimus, demus
operam[3]
sanctis desideriis adimplendis circa Dei honorem, puta circa animarum salutem, et circa
nostrum[4]
spiritualem profectum.
Hinc factum est ut mihi datus sit pius quidam ausus petendi
a[5]
Deo, ut adimpleantur quaedam mea (quae ipsius sunt) circa restitutionem Germaniae desideria, et circa reduc=
_______________