Page:FC 1042.djvu/432

From GATE
Revision as of 10:05, 23 June 2026 by Helen Godshall (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread



f. 208v



dum [mundum] et ablutum[1] Corpus meum ab omni sorde peccati[2]. Per votum Paupertatis, ut possim esse Purus ab omnibus interioribus[3] mundanis, et imprimis ab omni Intentione habendi. Per votum obedientiae, ut possim fieri instrumentum aptum ad omne opus bonum exequendum[4] cum diligentia; faxit igitur Deus[5] Iesus, ut sim mundus[6], Purus, et fidelis in omni dispensatione mihi credita, et credenda. Mundus inquam in Corpore, et in externis animae, purus in internis[7] spiritibus, et fidelis in operibus.

In die Sancti Anacleti Papae, et Martyris, dum essem celebraturus missam, ac[8] propter hoc iturus ad monasterium[9] Sancti Augustini, ego habui quandam[10] considerationem pro adiuvanda Intentione mea, quae erat celebrandi[11] ad petitionem Prioris Illius Commentus[12]; consideratio autem fuit, ut ego acciperem id, quod est facere aliquid nomine

_______________

  1. ablutum] ablutus MF
  2. meum ... peccati] aqua munda MF
  3. interioribus] intentionibus MF
  4. exequendum] exsequendum MF
  5. Deus] om. MF [p. 662]
  6. mundus] add. et MF
  7. internis] intimis MF
  8. ac] et MF
  9. monasterium] add. fratrum MF
  10. quandam] quamdam MF
  11. celebrandi] celebrare MF
  12. Commentus] conventus MF