Page:FC 1042.djvu/431

From GATE
This page has not been proofread



f. 208r



et proprij spiritus obligatione[1] proceditur[2] ad possessionem Dei, intrandum est enim per Angusta porta est via, qua iter ad Cor. angustam portam, quae porta angusta si consideraretur[3] in unoquoque, ipsa est via qua itur ad cor, ad quod conuersi intrant in veritatem et vitam. Cor enim in homine est primum, quod animatur ab anima[4], et ultimum, quod deseritur. Oportet igitur, ut paulatim reducamur, secundum totam animam sensitiuam, et rationalem ad cor nostrum ut tandem illuc collecti, et[5] uniti transeamus[6] ad vitam invisibilem[7], et[8] spiritualem, quae abscondita est in deo cum Christo etc.[9]

In die octauae Visitationis Beatae Mariae ego iterum recognoui gratiam tali die mihi factam in hoc, quod professus fuerim modum uiuendi, qui est secundum Societatis institutionem[10] Jesu Christi, et rogaui ex uiua[11] cognitione, ut mihi detur gratia crescendi in omnibus iuxta vota huius instituti, ut per Castitatis modum[12] possim tandem inueniri mundum[13],

_______________

  1. obligatione] abnegatione MF
  2. proceditur] procedere MF
  3. consideraretur] consideretur MF
  4. anima] add. nostra MF
  5. et] add. illic MF
  6. transeamus] add. inde MF
  7. invisibilem] indiuisibilem MF
  8. et] ac MF
  9. etc.] om. MF
  10. Societatis institutionem] institutionem Societatis MF
  11. uiua] una MF
  12. modum] uotum MF
  13. mundum] mundus MF