Page:FC 1042.djvu/422

From GATE
Revision as of 10:52, 22 June 2026 by Helen Godshall (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread



f. 203v



Peccata varia offendunt Dei sensus. nimia frigiditas[1] et[2] caliditas tactum, turpitudo porro, et[3] foeditas potissimum[4] ex sordibus luxuriae, et peccatorum carnalium id est quae sunt propter affectum carnis propriae, vel alienae cognoscitur foetor[5] vero, ac malus Odor depraehenditur[6] ex malo nomine, ac mala fama. Homo enim cuius vita scandalosa est, non solum apud bonos homines vivus[7] foetere[8] dicitur, sed etiam apud Deum, et longe prius apud Deum, quia ipse prius videt, et plura, et melius quam homines; amaritudo autem, ac insipiditas; quae divino gustui displicet[9] ex ira, superbia, invidia, et perversis odiis deprahenditur[10]. Tactus autem divinus offenditur per accidiam, in qua frigent homines respectu bonarum actionum, et ex[11] concupiscentiis habendi quae est Avaritia. Probet se igitur[12] homo ad proprios sensus internos, quia facile videbit offendi oculos mentis suae a turpitudine corporalium immunditia=

_______________

  1. frigiditas] add. mala MF
  2. et] ac MF
  3. et] ac MF
  4. foeditas potissimum] feditas potissime MF
  5. foetor] fetor MF
  6. depraehenditur] deprehenditur MF
  7. vivus] vivos MF
  8. foetere] fetere MF
  9. displicet] displiceat MF
  10. deprahenditur] deprehenditur MF
  11. ex] in MF
  12. se igitur] igitur se MF