Page:FC 1042.djvu/423

From GATE
This page has been proofread



f. 204r



arum [immunditia[a]rum] et sorditatum suarum, luxuriae, et Gulae; sentiet quoque ipse foetorem[1] suum si cogitet malam de se opinionem; ita quod sibi etiam male olebit. Si deprehederit praeterea iram, vel coleram[2], vel Invidiam, et[3] superbiam suam, statim in se amaricabitur id est sentiet se amarum esse, aut insipidum; insipidum propter superbiam, amarum propter alias imperfectiones, et[4] passiones Irae[5], Invidiae. Ubi demum senserit accidiam suam, et[6] avaritiam statim percipiet laedi tactum spiritus sui frigiditate nimia, qua nescit affici ad res bonas, aut calore, quo videbit, se non posse divelli a curis rerum temporalium, vel ab amore ipsarum, sentiet etiam alteras duas tactus qualitates, et[7] mollitiem nimiam detinentem in quiete, et duritiem[8] nimiam, quibus[9] fit ut non possit penetrari a rebus divinis, probet igitur se homo, maxime qui vult panem coelestem edere, qui est Cibus et Vita totius animae, et corporis, et cuiuslibet

_______________

  1. foetorem] fetorem MF
  2. coleram] choleram MF
  3. et] ac MF [p. 658]
  4. imperfectiones et] om. MF
  5. irae] add. et MF
  6. et] ac MF
  7. et] id est MF
  8. duritiem] duritiam MF
  9. quibus] qua MF