f. 201v
ut in terra appareat gratia Dei per Iesum Christum ad pacem animarum viventium; et haec
Domino[1]
sunt iuxta illum Hymnum angelicum:
"Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus Bonae Voluntatis"[I].
Alia die infra octavas Sancti Ioannis dum audirem confessionem generalem cuiusdam personae ego accepi magnam quamdam
devotionem[2]
circa id quod est facere misericordiam in proximos vivos, ac mortuos, ita ut haec cogitando inciderim in lachrimas, et tamen adhuc advertebam ad confessionem mei Penitentis[3].
Facere misericordiam ad eam inveniendam.
Intellexi quoque in hoc discursu quam efficax medium
est[4]
ad inveniendam erga nos Dei
Misericordiam[5],
et quam facile sit habere Deum gratis datorem, si gratis nos, et nostra ipsi dederimus, si etiam circa opera misericordia[6] corporalia fuerimus misericordes, Deus nobis
redditur[7]
in talibus misericors, et etiam in spiritualibus.
Efficacius autem apud Deum meremur misericordiam spiritualem, si
exercemus[8]
nos[9]
_______________
- ↑ Lc 2,14
_______________