Page:FC 1042.djvu/419

From GATE
This page has not been proofread



f. 202r



in operibus[1] spiritualibus. Hinc fit, ut quidam valde occupati ad orandum quandoque non inveniunt consolationem quia occupati ad orandum quandoque non inveniant ea, quae vellent pro consolatione sui spiritus ex hoc quod non fuerint[2] misericordes spiritualiter erga proximos. Quidam vero ita occupantur circa salutem aliorum purem propter Deum, quod[3], quamvis parum querant inveniunt magnam Dei[4] Propitiationem, non solum quantum ad remissionem, et[5] dimissionem peccatorum suorum; sed etiam quantum ad assequutionem variorum donorum Dei. Hic[6] ego accepi magnam devotionem[7] animi excitandi[8] omnes ad maiorem curam operum misericordiae, et simul ad hoc, ut si quis volet[9] Deum sibi valde propitium et non respicientem ad Iustitiae rigorem, ille debet[10] esse benignus, et in omnes propitius Non nimium rudis, et austerus. non autem nimium rudis[11], ac[12] austerus.

In Die apostolorum Petri, et Pauli dixi missam pro quodam amico, datumque est mihi sperare, et[13] a misericordia Dei, et per misericordiam[14] Virginis, et

_______________

  1. operibus] add. misericordiae MF
  2. fuerint] sint MF
  3. quod] qui MF
  4. Dei] add. erga se MF
  5. et] ac MF
  6. Hic] Hinc MF
  7. devotionem] intentionem MF
  8. excitandi] exhortandi MF [p. 656]
  9. volet] velit MF
  10. debet] debeat MF
  11. rudis] iustus MF
  12. ac] aut MF
  13. et] ei MF
  14. misericordiam] intercessionem MF