f. 158v
coelebravi[1] hoc die lunae post Dominicam
primam[2]
in 2is feries habere memoriam Angelorum bonorum et malorum, etc.
Quadragesimae) ad hoc, ut singulis diebus secundarum faeriarum[3] habeam hanc memoriam, non solum
dictorum[4]
bonorum Angelorum, id, quod iam diu habui, sed etiam malorum Angelorum
et[5]
eorum perniciem.
Hoc secundum ego numquam antea senseram tam ex intimis,
et[6]
benedictus sit[7]
ille a quo, et ille, per quem, et ille, in quo talia sentimenta, et tales notitias accepimus.
In die sancti Valentini Martiris, quae fuit 14 Februarii Stephanus a nobis
discessit[8]
Romam versus, ex occasione cuius discessus, ego sensi magnam devotionem circa invocationem sui boni Angeli, et aliorum.
Pro ipso sensi etiam quemdam[9] Bonum spiritum considerando, quo modo Angelus ipsius bonus tam diu mansisset in societate nostra domestica a me non cognitus, et quod tunc discederet
inco=[10]
_______________