Page:FC 1042.djvu/216

From GATE
Revision as of 09:41, 15 June 2026 by Helen Godshall (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread



f. 100v



servire patribus novi Testamenti[1] in spiritualibus. secundum carnem idque in officiis, et ministeriis corporalibus, patribus autem novi Testamenti qui servierunt Christo, et ipsi[2] nobis quodam modo servierunt[3] in ministeriis spiritualibus his inquam ego optabam[4] ex[h]ibuisse omnia officia circa res spirituales[5]. Item[6] die Sancti[7] Evaristi Papae et Martyris[8] dum sur[r]exisssem circa horam 3am[9] post mediam noctem ego inveni multam devotionem, in bona voluntate, et in multis piis desideriis quae mihi suggerebantur ad ora pro proximis. orandum pro necessitatibus proximorum, et[10] in generali commemoratione circa Christianos[11], circa Iudeos[12], circa Turcas[13], et Gentiles[14], circa hereticos[15], et circa mortuos veniebant in mentem variae affectiones[16] hominum infirmitates[17], obstinationes desperationes fletus[18] fames pestes angustiae, etc. pro quibus mihi suggerebatur Christus Redemptor Consolator. Christus redemptor Christus consolator

_______________

  1. Testamenti] testamenti MF
  2. ipsi] ipsum MF
  3. servierunt] genuerunt MF
  4. optabam] optassem MF
  5. spirituales] add. etc. MF
  6. Item] In MF
  7. Sancti] sancti MF
  8. Papae et Martyris] papae at martyris MF
  9. 3am] tertiam MF
  10. et] om. MF
  11. Christianos] Christianos MF
  12. Iudeos] iudaeos MF
  13. Turcas] turcas MF
  14. Gentiles] gentiles MF
  15. hereticos] add. item MF
  16. affectiones] afflictiones MF
  17. infirmitates] add. peccata MF
  18. fletus] add. clades MF