Page:FC 1042.djvu/215

From GATE
Revision as of 21:07, 14 June 2026 by Helen Godshall (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread



f. 100r



mihi ea bona quae iam percipio, et quod quemlibet labores Christi ordinati in nostrum bonum. laborem, et dolorem quem in humanitate sua passus est pro me[1], propter me[2] quodlibet bonum meum[3] fecerit, et[4] illud ordinaverit ipse igitur sit benedictus[5].

Hic memini cuiusdam desiderii quod alias accepi[6] quod erat sub modo optativo hoc modo utinam ego propter Christum essem[7] servus ipsius Adae abra[h]ae Davidis[8], et ipsius tandem Virginis Mariae[9] quae ipsum concepit[10] in[11] ipsorum successorum Apostolorum[12], et cuiuslibet Pontificis petri[13] successoris usque ad Paulum 3m, qui nunc est sub quo sumus, et deinceps, etc. Hoc autem meum desiderium quo voluissem fuisse servus tam multis propter Christum Dominum meum hoc pacto distinguebatur quod considerando etiam solam humanitatem eius ego voluissem servire omnibus a quibus Christus est secundum carnem corporalibus. servire[14] omnibus patribus[15] a quibus ipse est

_______________

  1. me] add.et MF
  2. me] om. MF
  3. bonum meum] meum bonum MF
  4. et] add. in MF
  5. benedictus] add. etc. MF
  6. accepi] accepir MF
  7. essem] fuissem MF
  8. abra[h]ae Davidis] Abrahae David add. etc.MF
  9. Virginis Mariae] Mariae virginis MF
  10. concepit] add. peperit et nutriuit, etc. MF
  11. in] Item MF
  12. Apostolorum] apostolorum MF
  13. Pontificis petri] Pontificis Petri MF
  14. servire] servivisse MF
  15. patribus] add. etc. MF [p. 569]