f. 97v
omnia suo ordine ut non
confundantur[1]
in ordinatione operum nostrorum verborum neque cogitationum, aut desideriorum.
In hoc
mense[2]
die
quodam[3]
cum[4]
agerem in quodam castro, et
opido[5]
apud dominum Spyrensem, et surrexissem media nocte ad orationem ego incidi in quaedam colloquia ad Deum et Beatam[6] Virginem, et Sanctos[7] pro illo populo quantum ad vivos, et quantum ad defunctos, et hoc magna cum devotione
ac[8]
multis lachrimis[9] discursus autem qui
tunc mihi[10]
dabatur erat circa recognitionem universalem
eorum[11]
quae ego
advertebam[12]
recepisse illum Populum[13] petendo veniam nomine omnium agendo gratias in omnibus, et petendo varias gratias dolebam propter defectus optabam, ut omnia quae mihi Deus per se, et per Sanctos[14] suos operatus fuerat, et adhuc operabatur, recogno=
_______________
- ↑ confundantur] confundamur MF
- ↑ mense] add. Octobris MF
- ↑ quodam] quadam MF
- ↑ cum] dum MF
- ↑ opido] opidulo MF
- ↑ Beatam] beatam MF
- ↑ Sanctos] sanctos MF
- ↑ ac] et MF
- ↑ lachrimis] lacrymis MF
- ↑ tunc mihi] mihi tunc MF
- ↑ eorum] [beneficiorum] MF
- ↑ advertebam] animadvertebam MF
- ↑ Populum] populum MF
- ↑ Sanctos] sanctos MF