Page:FC 1042.djvu/200

From GATE
Revision as of 12:01, 12 June 2026 by Helen Godshall (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread



f. 92v



In die quo celebravi officium sancti Marii[1] Papae[2] et Confessoris[3] ego[4] multa[5] desideria Sanctorum adimpleri nostris temporibus. sentimenta desideriorum habui[6], et inter caetera desiderabam, ut omnia desideria, quae ipse beatus Marius[7] habuit super salutem non solum Germanorum[8], sed omnium fidelium[9], adimpleantur in nostris temporibus; idem quoque rogabam, ut contingeret circa omnia[10] aliorum sanctorum desideria, ut sic tandem magis universaliter adimpleatur dictum illud: "Desiderium animae eius tribuisti eidem[11]"[I], dum non solum desiderium, in quo nunc gloriose vivit quilibet Sanctus[12], videat[13] adimpletum, sed etiam quodlibet pium, et sanctum, quod ipse in vita habuit erga honorem Dei, et salutem animarum. Eodem die ego habui aliud quoddam desiderium dum essem celebraturus missam[14], ut Deus dignaretur acceptare tale sacrificium desiderium fructus spiritualis. ad tantum gradum fructus spiritualis pro hac civitate Spirensi, quantum[15] possit[16] esse ille fructus, quem si hic[17] usque
_______________

  1. Ps 20,3

_______________

  1. Mariis] Marcii MF
  2. Papae] papae MF
  3. Confessoris] confessoris MF
  4. ego] add. inveni MF
  5. multa] add. optima MF
  6. habui] om. MF
  7. Marius] Marcus MF
  8. Germanorum] germanorum MF
  9. fidelium] add. dum viveret MF
  10. omnia] add. omnium MF
  11. eidem] ei et add. etc. MF
  12. Sanctus] sanctus MF
  13. videat] videatur MF
  14. missam] add. videlicet MF
  15. quantum] quantus MF
  16. possit] posset MF
  17. hic] hinc MF