Page:AKC 1666 03 18 555-113.pdf/2

From GATE
Revision as of 12:00, 11 September 2025 by Ella Yates (talk | contribs)
This page has not been proofread


loca 4 Evangeliorum variis materiis applicata. Lingua denique qua
scripta sunt Evangelia, est Syriaca, qua tempore Christi vulgo utebantur
omnes, estque eadem cum chaldaica; Unde qui novit linguam Hebraeam
hanc sine ulla difficultate intelligere poterit, maxime vero si in lingua chaldaica,
quam Thargumicam vocant, nonnihil exercitatus fuerit; ut proinde nil ad
legendum codicem aliud opus sit, nisi ut in Estranghelico charactere, quo
hic liber, conscriptus fuit, idemque fere cum Syriaco est, legendo Lector sese exerceat.
quod ut maiori cum facilitate fiat; alphabetum hic adiungendum duxi
quamvis et in prodromus Copto, illud cum caeterorum Orientalium Idiomatum
alphabetis exhibuerimus. quem consulet Lector. Porro textus Evangelicus ubique
conformis est ei qui in Bibliis Regiis Plantinianis Syriacè impressis exhibetur.
Sed hoc de codicis Evangelici descriptione sufficiant.
Addidi huic Tomum II Concionum Apostolicorum, quem Reverendissimus Pater Generalis societatis nostrae P. Joannes Paulus Oliva proxime editum, meo nomine Serenitati Vestrae offert qui uti morales materias scitè et eleganter idiomate Italico tractat, ita quoque Serenitati Vestræ minime displiciturum confido. Deinde quemadmodum nuper Arcam Iathricam variis medicamentis instructam Serenitati Vestrae transmisi, tum ad senile corpus corroborandum, tum ad vitam prolongandam peropportunam. Ita modo quaequid pretiosum et rarum, circa olea et aquas odoriferas summis principibus hic Romae usitatas, invenire licuit, separatis arculis inclusas transmitto, ut deficientes ex studiis (quibus Serenitatem Vestram continuis se applicare intellexi) exhaustos spiritus refocillare queat; servient et ad Serenissimæ Coniugis suæ cosmeticum usum; Addo hisce 3 paria chirothecarum, ob odoris suavitatem magnæ apud omnes Exteros æxstimationis. Quæ omnia uti singulari industria hic Romæ conficiuntur, ita quoque Serenitati Vestræ minime displicitura confido