Page:AKC 1666 03 18 555-113.pdf/3

From GATE
This page has not been proofread


Atq hæc sunt, quæ Seren.ti V. ad debitæ gratitudinis demonstrationem pro mea
tenuitate rependenda duxi. in quibus acceptandis non tam res ipsas cæteroquin
tantæ liberalitati Ser.tis V. improportionatas,quam animum meum officiosæ uolun=
tatis affectu uberem confertumq spectet uelim. Vale Serenissime Princeps, S. R I
decus et gloria; eumq qui magnæ mentis tuæ dotes suspicit et admiratus, umbrâ
gratie tuae fovere, studijsq eius, uti fecisti, favere ne desistas.

Romæ 18 Martij 1666
Serenitatis Tuæ
Humillimus et studiosissimus
Servus

Athanasius Kircherus

Atque hæc sunt, quæ Serenitati Vestrae ad debitæ gratitudinis demostrationem pro mea tenuitate rependenda duxi. In quibus acceptandis non tam res ipsas cæteroquin tantæ liberalitati Serenitatis Vestrae improportionatas, quam animum meum officiosæ voluntatis affectu uberem confertumque spectet velim. Vale Serenissime Princeps, Sacri Romani Imperii decus et gloria; eumque qui magnæ mentis tuæ dotes suspicit et admiratus, umbra gratiæ tuæ fovere, studiisque eius, uti fecisti, favere ne desistas.

Romæ 18 Martii 1666
Serenitatis Tuæ
Humillimus et studiosissimus
Servus

Athanasius Kircherus

This page contains the following annotations: