f. 142v
ut ante omnia possit,
sciat[1],
velit servire, iuxta quae tria sumi possunt ea tria, quae petimus ex Trinitate personarum divinarum, ut videlicet possimus, sciamus, et velimus servire
Domino Nostro Iesu Christo[2].
Secundo hic[3]
futurus servus opus habet gratia,
alioquin[4]
enim ineptus depraehendetur, ipsa autem gratia maxime notatur et exprimitur ex virtute humilitatis, iuxta hoc rogamus Beatam Virginem Mariam ut ipsa quae est tota et semper fuit gratiosa, impetret ipsam pro nobis, ut placere possint omnia servitia nostra Deo, et sanctis ipsius.
Tertio[5]
requiritur ut talis servus sit diligens, et ad ministrandum aptus, iuxta hanc conditionem desiderabimus, ut Angeli qui sunt spiritus administratorii nobis impetrent hanc aptitudinem et sedulitatem in serviendo.
Quarto[6]
oportet ut is servus sit amator honestatis, et omnis ornatus, ne quid occurrat Domino transeunti
_______________