Page:FC 1042.djvu/301

From GATE
This page has not been proofread



f. 143r



quod oculos eius offendat, in timore itaque semper erit, et in desiderio ut omnia sint decentia et bene praeparata. Iuxta hanc similitudinem petimus[1] intercessionem Patriarcharum[2] ut possimus parare viam[3] Domini tamquam[4] praecursores Christi. Quinto[5] oportet illum servum promptum esse ad sequendam[6] curiam quocumque ierit, nos igitur, iuxta formam Apostolorum quaeremus gratiam sequendi Dominum nostrum secundum eius beneplacitum. Sesta[7] conditio servi aulici est ut sit attentissimus ad singula verba Domini sui, iuxta quod petimus[8] intercessionem discipulorum, ut esse possimus veri discipuli Christi, attentique ipsius et sanctorum omnium auditores. Septima[9] conditio in eo est, ut talis servus semper caveat, ne quem ex omnibus, qui in Aula vivunt offendat, quinimo[10] modis omnibus[11] studeat esse utilis, nulli

_______________

  1. petimus] petemus MF
  2. Patriarcharum] add. et prophetarum MF
  3. viam] omnes vias MF
  4. tamquam] add. boni MF
  5. Quinto] 5.o MF
  6. ad sequendam] ut sequatur MF
  7. Sesta] 6.a MF
  8. petimus] petemus MF
  9. Septima] 7.a MF
  10. quinimo] quin potius MF
  11. modis omnibus] omnibus modis MF