Page:FC 1042.djvu/465

From GATE
Revision as of 14:35, 18 March 2025 by Michela Bedini (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 225r



ex eo, quod officium nostrum[1] Romanum dicamus. Non abuti eo, quod nec multa, nec longa officia vocalia dicimus. Timebam enim id quod fieri solet, id est ne nostri abutantur eo, quod nec multa, nec longa officia vocalia coguntur[2] dicere. Ad hoc igitur Missam celebravi, scilicet[3], cum desiderio, ut quod minus fecerimus in vocalibus officiis, sive pro vivis, sive pro defunctis, id totum per officia operandi, et meditandi ex corde suppleatur, et hoc facile erit[4] diligentibus[5] Deum, et proximum, qui per praedicationes[6], confessiones, et[7] particulares exhortationes, simul cum mentalibus orationibus possunt iuvare, et vivos, et defunctos, ipsorum necessitates multis fidelibus repraesentando, et eorum memoriam in se ipsis continuo[8] vivificando. Hoc si nesciverimus[9], consultius erit, ut plus officiorum uvcalium nobis imponatur, et ut[10] tantum temporis reliquis piis operibus, et orationibus liberum relinqua=

_______________

  1. nostrum] novum MF
  2. coguntur] cogantur MF [p. 678]
  3. scilicet] videlicet MF
  4. erit] add. [apud] MF
  5. diligentibus] diligentes MF
  6. praedicationes] add. per MF
  7. et] add. per MF
  8. continuo] continue MF
  9. nesciverimus] nescierimus MF
  10. ut] add. ne MF