f. 223r
nem [inundationem] perdebantur; petebam autem, ut parceret eis, quasi omnia illa bona pertinerent ad personas tam pias, et devotas, quam fuerat sanctus ille Monacus pro cuius anima celebrabam, aut quasi omnia pertinerent ad Sanctos, qui sunt in Coelis.
Hic venerunt in mentem quaedam desideria quorumdam Sanctorum,
ubi[1]
sensi nobis magnam operam dandam esse, ut non solum Dei voluntates per nos impleantur, sed illae etiam, quas constat fuisse a Deo in sanctis eius.
Sed et illud magnopere cupivi, videlicet, ut nos ipsi, qui vivimus, demus
operam[2]
sanctis desideriis adimplendis circa Dei honorem, puta circa animarum salutem, et circa
nostrum[3]
spiritualem profectum.
Hinc factum est ut mihi datus sit pius quidam ausus petendi
a[4]
Deo, ut adimpleantur quaedam mea (quae ipsius sunt) circa restitutionem Germaniae desideria, et circa reduc=
_______________