Page:FC 1042.djvu/380

From GATE
Revision as of 14:17, 11 March 2025 by Michela Bedini (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 182v



hactenus videris tacuisse sub[1] peccatis meis praeteritis immo et supra[2] praesentibus defectibus, et imperfectionibus, tu videris mihi nullum verbum adhuc de ore spiritus tui protulisse ad animam meam, et ad cor meum super materia peccatorum, cum tamen tam multis modis me docueris facere bona, et sequi consilia tua. Incipe igitur a principio, et novo quodammodo, id est immediate per spiritum tuum mihi suggere verba, et sentimenta verae, ac perfectae contritionis, move animam meam ad deplorandum peccata mea in tuo spiritu, sicut hactenus dedisti mihi[3] ipsa deplorare per alios spiritus. Sensi autem hoc desiderium non occasione aliqua gravaminis peccatorum, aut quia sentirem remordentem meam[4] conscientiam, quasi non esset satis placata, et quieta, sed quia sentiebam illum altiorem spiritum Dei in me, in quo ego optabam denuo

_______________

  1. sub] super MF
  2. supra] super MF
  3. mihi] om. MF
  4. meam] me MF