Page:FC 1042.djvu/379

From GATE
This page has not been proofread



f. 182r



Martirij corona constan[t]issime adeptus fuerit. Hic mihi datus est quidam bonus spiritus ad deplorandas uarias retrocessiones et retropiciones[1] et retrouersiones meas, quas nunquam satis deploraueram[2]. Coepi etiam mirari quamdam Dei erga me siue misericordiam, siue justitiam, quae in hoc fuit, quod aut raro aut nunquam senserim spiritum ipsius sanctum me arguentem[3], ac[4] minantem mihi debitas poenas, aut improperantem mihi peccata mea, ac defectus, quoniam[5] reprehensiones, quas com[m]uniter in me ipso hactenus contra me audiui, et[6] sensi, fuerunt, uel per propriam conscientiam, uel per spiritum ad exercitium mihi datum. Hic[7] igitur mihi datum est[8] ex animo petere, ac uelle quaerere gratiam hanc ab ipso Altissimo, quae est ut iam deinceps possem sentire uerba eius, et[9] contritiones, quae a Spiritu ipsius proueniunt[10] pro corrigendis[11] peccatis meis. Dicebam ad hoc: Domine Dominus[12] meus,

_______________

  1. retropiciones] retrospectiones MF
  2. deploraueram] deplorauero MF
  3. me arguentem] arguentem me MF
  4. ac] om. MF
  5. quoniam] sed quod ita fecerit ut MF
  6. et] ac MF
  7. Hic] Hinc MF
  8. est] om. MF
  9. et] ac MF
  10. proueniunt] sunt MF
  11. corrigendis] om. MF
  12. Dominus] Deus MF