Page:FC 1042.djvu/373

From GATE
Revision as of 13:31, 11 March 2025 by Michela Bedini (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 179r



oportet ut nos veneremur in sanctitate, et Iustitia, videntes illam esse divinitatis perfectum instrumentum ad redemptionem nostram, ad vocationem nostram, ad Iustificationem, et[1] ad glorificationem, quae est[2] templum totius divinitatis. Primus igitur[3] Angelus noluit descendere sub istam naturam[4] per humilitatem, nec si[5] esse subiectus altissimo, sed voluit propria virtute intrare in gaudium, et in gloriam domini Dei sui; propositum est illi Misterium ab aeterno ordinatum, id est filii Dei humilitas, qua ab aeterno voluit, et decrevit fieri homo, et hoc pacto humiliari sub eo, qui ipsum ab aeterno genuit sibi aequalem. Lucifer supra se abiit[6] dicens: "Ascendam, et similis ero altissimo"[I], qui ascensus fuit illi ruina ad[7] descensus.

In die Sancti Marci evangelistae mane ante Missam, cum[8] eram celebraturus, ego sensi quendam
_______________

  1. Is 14,14

_______________

  1. et] om. MF
  2. est] add. et MF
  3. igitur] om. MF
  4. naturam] add. ut sub se descenderet MF
  5. nec si] et nedum MF
  6. abiit] add. quia noluit humiliari sub humanatum Deum, qui est Christus, ex summo factus minimus. Ille igitur, dum per fidem et gratiam, in qua creatus est, non vult humiliari usquam sub hanc naturam assumendam, destituitur a gratia fidei et supra se abit MF
  7. ad] et MF [p. 635]
  8. cum] quam MF