f. 161r
in mentem
mihi[1]
Christus tam liberalis variis modis se communicavit.
quaedam admiratio super bonitate Jesu Christi in hoc videlicet quod ipse fuerit tam liberalis ut se ipsum totum communicaverit tam variis modis, non solum bonis,
sed[2]
etiam[3]
gratis,
et[4]
malis: in coena enim
se[5]
tutum[6]
communicavit etiam traditori suo: admonebar igitur hic, ut
sicut Christus[7]
se[8]
mihi quotidie celebranti communicat, et paratus est omnibus aliis modis
communicari[9],
Nos communicamus Christo in proximis.
in orationibus, caeterisque piis operibus,
ita[10]
ego quoque
omnibus modis me[11]
ipsi deberem communicare,
et[12]
resignare, et non ipsi tantum, sed propter ipsum omnibus proximis meis, bonis, ac malis,
et[13]
communicare inquam, alloquendo,
docendo[14],
pro ipsis laborando,
partiendo[15]
me totum,
quatenus[16],
ad[17]
quod
utilis[18]
essem[19]
omnibus, aperiendo ad consolationem, et denique me totum, et omnia mea omnibus distribuenda.
Fiat[20]
in die quo mihi
contingit[21]
celebrare festum Beatissimae Brigidae Virginis multa sensi cir=
_______________
- ↑ mihi] meam bona MF
- ↑ sed] om. MF
- ↑ etiam] et MF
- ↑ et] sed etiam MF
- ↑ se] sese MF
- ↑ tutum] totum MF
- ↑ sicut Christus] quoniam Christus MF
- ↑ se] sese MF
- ↑ communicari] communicare et add. MF
- ↑ ita] om. MF
- ↑ omnibus modis me] me omnibus modis MF
- ↑ et] ac MF
- ↑ et] om. MF
- ↑ docendo] add. benefaciendo MF
- ↑ partiendo] patiendo MF
- ↑ quatenus] quantum MF
- ↑ ad] add. id MF
- ↑ utilis] utile MF
- ↑ essem] esset MF
- ↑ Fiat] add. fiat! MF
- ↑ contingit] contigit MF