Page:FC 1042.djvu/338

From GATE
This page has not been proofread



f. 161v



ca ca [circa] curam salutis animarum, quae aegebant[1] dum meminissem, quod in hac provintia sint tot Ecclesiae Parrochiales, Catholicae, quae nullum habent Pastorem particularem neque etiam ullum sacerdotetem, sive dignum sive indignum multum quoque affectus spiritualis accepi dum considerarem[2] quo modo Sancta Brigida fuerit mulier tam sanctorum desideriorum circa salutem animarum, sicut scripta ipsius, et orationes, quae nobis relictae sunt attestantur[3]. Hic inveni gratiam, ut ex animo possem gratias agere Deo pro omnibus beneficiis, quae per eamdem Virginem huc usque Ecclesiae suae contulit et confert.

In die quo celebravi officium[4] de sancto Gilberto Confessore ego in missa[5] inveni maximam devotionem circa animas Defunctorum, et magna sentimenta compassionis pro ipsis ita quod durante missa semper adfuerunt[6] lacrimae. Ante missam[7] optaveram satis efficaciter quantum in me erat ut pos=

_______________

  1. aegebant] angebant MF
  2. considerarem] considerassem MF
  3. attestantur] testantur MF
  4. officium] add. relictum MF
  5. ego in missa] in missa ego MF
  6. adfuerunt] adfuerint MF [p. 620]
  7. missam] add. ego MF