Page:FC 1042.djvu/337

From GATE
This page has not been proofread



f. 161r


in mentem mihi[1] Christus tam liberalis varijs modis se communicauit. quaedam admiratio super bonitate Jesu Christi in hoc uidelicet quod ipse fuerit tam liberalis ut se ipsum totum communicauerit tam uarijs modis, non solum bonis, sed[2] etiam[3] gratis, et[4] malis, in coena enim se[5] tutum[6] communicauit etiam traditori suo, admonebar igitur hic, ut sicut Spiritus[7] se[8] mihi quotidie celebranti communicat, et paratus est omnibus alijs modis communicari[9], Nos communicamus Christo in proximis. in orationibus caeterisque piis operibus, ita[10] ego quoque omnibus modis me[11] ipsi deberem communicare, et[12] resignare, et non ipsi tantum, sed propter ipsum omnibus proximis meis, bonis, ac malis, et[13] communicare inquam, alloquendo, docendo[14], pro ipsis laborando, partiendo[15] me totum, quatenus[16], ad[17] quod utilis[18] essem[19] omnibus, aperiendo ad consolationem, et denique me totum, et omnia mea omnibus distribuendo. Fiat[20] in die quo mihi contingit[21] celebrare festum Beatissimae Brigidae Virginis multa sensi circa

_______________

  1. mihi] meam bona MF
  2. sed] om. MF
  3. etiam] et MF
  4. et] sed etiam MF
  5. se] sese MF
  6. tutum] totum MF
  7. sicut Spiritus] quoniam Christus MF
  8. se] sese MF
  9. communicari] communicare et add. MF
  10. ita] om. MF
  11. omnibus modis me] me omnibus modis MF
  12. et] ac MF
  13. et] om. MF
  14. docendo] add. benefaciendo MF
  15. partiendo] patiendo MF
  16. quatenus] quantum MF
  17. ad] add. id MF
  18. utilis] utile MF
  19. essem] esset MF
  20. Fiat] add. fiat! MF
  21. contingit] contigit MF