Page:FC 1042.djvu/327

From GATE
Revision as of 12:43, 6 March 2025 by Michela Bedini (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 156r



et sic[1] ad primum fontem[2], et[3] terminum, formamque omnium rerum per alios fines mediatos, ac per formas mediatas. Primus a quo Pater est primus per quem filius. Primus autem, in quo Spiritus Sanctus. Pater quidem, a quo omne esse creatum est, Filius per quem omnia fiunt; et Spiritus Sanctus in quo omnia perficiuntur. Haec quidem attributive intelligenda sunt, quia unicum principium omnium creaturarum[4], et factorum et perfectorum principium[5] sunt Pater, et Filius et Spiritus Sanctus, a quo uno principio processerunt omnia, et per quod administrantur omnia, et in quo subsistunt omnia, quod sit benedictum in s[a]ecula etc.[6]

In festo Beatae Scolasticae Virginis ego celebravi Missam[7], et pro me ipso. Hic ego notavi, et sensi esse, per quam necessarium, et valde conveniens, ut in similibus festis sanctarum virginum quaerantur gratiae quae faciunt ad propriam perfectionem. Ipsae enim

_______________

  1. sic] sicut MF
  2. fontem] finem MF
  3. et] ac MF
  4. creaturarum] creatorum MF [p. 615]
  5. principium] om. MF
  6. etc.] saeculorum MF
  7. Missam] add. de ipsa MF