Page:FC 1042.djvu/326

From GATE
Revision as of 12:39, 6 March 2025 by Michela Bedini (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 155v



alius salutem corporis hanc, vel illam etc. Et hoc modo delectabar[1] circa societatem nostram[2], discurrendo etiam usque ad minimum[3] cum spiritus sancti pietate[4], et cum fide simplici, et[5] spe bona etc. Det Deus, qui nos, et omnia creavit gratiam, ut possimus recognoscere per spiritum ipsius quaecumque nobis ab ipso[6] sunt donata, et recognoscendo gratias agere. Utinam sentiremus ea, quae ipse operatur in nobis[a], sive in corpore sive in spiritu, et hoc per se immediate, sive per suos ministros. Utinam tandem aliquando videamus eum, qui est, et qui operatur omnia in nobis, et illum, per quem omnia sunt et aguntur, et illum in quo omnia sunt. Sed ad hanc causam veniendum est[7] per alios[8], ad summum principium per mediatas causas. et ad summum principium omnium rerum, ac causam per mediatas causas, sicut ad summum et primum mediatorem, et[9] medium per mediata media
_______________

  1. nobis] sequitur erasio

_______________

  1. delectabar] dilatabar MF
  2. societatem nostram] sanitatem meam MF
  3. minimum] minima MF
  4. sancti] sanctae pietatisMF
  5. et] ac MF
  6. nobis ab ipso] ab ipso nobis MF
  7. est] erit MF
  8. alios] annos MF
  9. et] ad MF