f. 139r
sensus,
sic que[1]
colligunt fidem suam, aut potius
ipsorum[2]
errores. Dum
vero[3]
volunt trahere quemquam ad suos errores, hoc est primum quod quaerunt ex ipsis tamquam
praecipuum[4]
suppositum[5]
ut scilicet
illi[6]
deponant[7]
omnem passionem, hoc enim vocant dum quis inhaeret firmiter (et ut decet
vere[8]
catholicum
christianum[9])
Ecclesiae sententiis, ac placitis, et Doctorum Ecclesiae
auctoritatibus[10].
Quid est autem
hominem[11]
deponere illam passionem nisi effundere et propria sponte amittere fidem Catholicam, et simplicitatem,
et[12]
humilitatem intellectus captivati in obsequium fidei, ex hac sancta et necessaria captivitate dum abduxerunt hominem, tunc petunt ut communiter quaeratur fides per scripturas et per rationes, nullo adhibito iudicio praeter proprium uniuscuiusque arbitrium.
Dum autem hoc modo quaerendo
_______________