f. 79v
animi accipias[1] permittens[2] percuti[3] quidquid velit nihil tamen melius franget[4] cor eius et emolliet[5] quam patientia tua[6] et viscera bonitatis tuae. O durum igitur me et inimicum[7] crudelem tardumque ad credendum et audiendum Christum Dominum qui toties aquam lacrymarum et sanguinem pro me effudit[8]. O anima mea misera et nimium crudelis quare non te mollierunt illae quam[9] primum eas intellexisti lacrymae quas Christus mundum intrans et[10] huius[11] mortalis vitae cursum[12] pro te effudit? Propter te etiam[13] in hunc mundum exivit a Patre Coelesti et lacrymis prima huius miserabilis vitae[14] mala expertus est[15] et tu haec videns non es mota sed expectasti effusionem sanguinis et ecce
_______________
- ↑ accipias] excipiens MF
- ↑ permittens] permittas MF
- ↑ percuti] percussori MF
- ↑ nihil ... franget] Tandem enim, aut alias nunquam, frangetur MF
- ↑ emolliet] emollietur MF
- ↑ quam ... tua] videns patientiam tuam MF
- ↑ inimicum] nimium MF
- ↑ effudit] effuderit et add. frustra MF
- ↑ quam] quum MF
- ↑ et] add. [victima] MF
- ↑ huius] add. tuae MF
- ↑ cursum] sensuum et add. iam statim MF
- ↑ etiam] enim MF
- ↑ miserabilis vitae] vitae miseranda MF
- ↑ expertus est] servat MF