Page:FC 1042.djvu/173

From GATE
This page has been proofread



f. 79r


honorem Dei et Sanctorum suorum fiant non cesset[1] eius divina[2] bonitas spargere signa sanguinis amoris sui super illos qui similia faciunt permittens etiam crudelius interdum vulnerari ut tandem dando per aliquod abominabile veniamus ad nos. aliquod abominabile vulnus cum aliud remedium pro multis iam non sit veniamus ad nos et sentiamus crudelitatem nostram et inveniamus sanguinem puriorem ad sanandum animam nostram.

Dum haec[3] de sanguine Jesu Christi Agni imma[cu]lati sensi ego[4] magnam viam[5] Christianae mansuetudinis quam Christus verbis et opere nos docuit nulla est[6] via efficacior contra crudelitatem atque iram et quidquid est charitati contrarium quam si tam[7] mansuetus sis ut nullis actibus resistere. nullis actibus[8] resistas sed omnes benigna[9] mansuetudine


_______________

  1. cesset] cessat MF
  2. eius divina] divina eius MF
  3. haec] add. [considerarem] MF
  4. sensi ego] ego sensi MF
  5. viam] vim et add. ipsius MF
  6. est] add. enim MF
  7. tam] ita MF
  8. actibus] ictibus MF
  9. benigna] benigne et add. et cum MF