Page:FC 1042.djvu/114

From GATE
Revision as of 12:10, 6 December 2024 by Michela Bedini (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread



f. 49v


communicare cum magna devotione[1] Dominum[2], ut me peccatorem dignaretur vocare, et me recipere, ad me divertere[3], et mecum manducare; dum finivissem missam, et ea quae sequuntur, veniendo per vicum ad domum sensi satis magnam gratiam in eo quod recordabar satis particulariter, et reflectebam[4] supra[5] dicta missa ruminando singulas partes eius dabatur quoque animus ad ita excolendam memoriam super exercitiis factis in rebus spiritualibus, et rogabam Dominum[6], ut sicut tunc saepe accidit me destrahi ex memoria et reflessione[7] super aliis exercitiis, et[8] negotiis actionibus, sive colloquiis, ac cogitationibus


_______________

  1. devotione] add. rogabam MF
  2. Dominum] [a] Domino MF
  3. divertere] add. mihi peccata dimittere MF
  4. reflectebam] reflectebar MF
  5. supra] super MF
  6. Dominum] [a] Domino MF
  7. reflessione] reflectione MF
  8. et] aut MF