Page:FC 1042.djvu/115

From GATE
This page has been proofread



f. 50r


rerum aliquarum non immediate tendentium ad[1] Deum, ita in orationibus, et[2] contemplationibus[3] fieret ut videlicet reflecti possem ad illa vehementi quadam inhesione. Hoc autem[4] futurum est[5] cum tam ordinati affectus erunt et actus quam adhuc inordinati sunt, inordinati dico quantum ad hoc[6] nimis inherere, et affici ad alia[7], quae perpetua[8] non sunt toto[9] corde[10] diligenda, dum etenim[11] affectus qui est vera Charitas totam voluntatem, et spiritum nostrum possedit[12] ubique, et semper, tunc caetera omnia ordinem tranquillitatis id est pacem assequentur, et sequentur absque perturbatione[13] Intellectus, memoriae, et voluntatis, et reliqua


_______________

  1. ad] in MF
  2. et] aut MF
  3. contemplationibus] add. spiritualibus MF
  4. autem] add. spero MF
  5. est] om. MF
  6. hoc] add. est MF
  7. alia] illa MF
  8. perpetua] om. MF
  9. toto] ex toto MF
  10. corde] add. tota anima, tota mente et omnibus viribus ubique et semper etc. MF
  11. etenim] add. hic MF
  12. possedit] possederit MF
  13. perturbatione] turbatione MF