Page:FC 1042.djvu/113

From GATE
This page has been proofread



f. 49r


Sancti Romani Martiris ante missam venit mihi desiderium petendi gratias contra omnes distractiones eo modo, ut quererem a Domino gratias[1], ut possem esse Dominus, et moderator mearum propriarum cogitationum, et desideriorum, quia tunc satis eram petere gratiam contra distractiones per passiones, quas Christus habuit dum anima ipsius erat tristis in angonia, et cum in cruce dixit Deus meus distractus; inveni itaque satis magnam gratiam faciendo discursum solitum maxime vero dum peterem huiusmodi gratiam per eas passiones, quas Christus Dominus habuit dum anima ipsius tristis erat[2] in agonia, et dum esset in Cruce dicens: "Deus meus[3], Deus meus ut quid dereliquisti me"[I].

Item per sacratissimam gratiam Christi quae fuit in unione illa Hipostatica. Ad maiorem quoque gratiam saepe mihi[4] obtulit, ut idem peterem per sacratissimam gratiam Christi quae fuit in unione illa hipostatica. In Missa dum vellem


_______________

  1. Mc 15,34

_______________

  1. gratias] gratiam MF [p. 529]
  2. erat] add. et dum erat MF
  3. meus] om. MF
  4. saepe mihi] mihi saepe MF