Page:FC 1042.djvu/106

From GATE
Revision as of 18:35, 4 December 2024 by Michela Bedini (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread



f. 45v


fecerint, vel dixerint, Incipientes satagunt expoliare se ipsos veteri homine. Proficientes vestiri se ad quotidiano cultum. Perfecti apparere in veste nuptiali. vel cogitaverint, ex amore tanquam ex primo quodam principio procedant, quemadmodum et[1] ipsi incipientes ad omnia opera sua bona principium primum habent odium Peccati, et Proficientes desiderium virtutum, quibus ornari possint. Primi expoliare[2] se ipsos veteri homine[3] satagunt, id est Incipientes, Proficientes quodam modo vestiri se volunt ad quotidianum cultum; Perfecti viri querunt apparere in Veste Nuptiali. In quolibet horum 3um generum sunt 3es ordines, ut possimus dicere aliquos esse incipientes, aliquos proficientes, aliquos perfectos. Notandum tamen interea est, quod in quolibet istorum trium generum hominum sunt 3es[4] ordines, ita ut etiam possimus dicere inter perfectos quosdam esse Incipientes, quosdam proficientes[5], quosdam perfectos, et ita in aliis


_______________

  1. et] etiam MF
  2. expoliare] expoliari MF
  3. veteri homine] veterem hominem MF
  4. 3es] tres MF
  5. proficientes] add. et MF