f. 46r
duobus generibus suo modo dicat[1], quia in quolibet genere[2] sunt principium, medium et finis.
In die quo celebrabam festum[3] Patris nostri Dominici communicando in missa[4] habui magnum desiderium sub his verbis, utinam[5] interiora mea, maxime Cor ita cederent Christo intranti, quod aperiretur locus[6] ipsi In centro Cordis aperiretur locus Christo intranti. in centro Cordis relinquendo vitia ante[7] omnia, et imperfectiones sic fugerent[8] a facie ipsius sicut cera a facie ignis flait. Ante missam faciendo solitum discursum mysteriorum Christi datum est[9] mihi magnum desiderium[10] in eo, ut peterem intercessione[11] Sancti Dominici gratias, per misteria conformiter ad ea quae circa quodlibet mysterium sensit dum viveret, et intellexit Ipse Dominicus
_______________