Page:FC 1042.djvu/105

From GATE
This page has been proofread



f. 45r


Perfecti, quamvis[1], et ipsi omnes in Charitate esse possint, sed aliud quoque est (ut ita dicam) esse in charitate[2] Incipientes. Incipientes, habent charitatem in quantum noscunt, et habent odio[3] peccata; Proficientes. Proficientes autem ipsam habent sub nomine Cognitionis[4], et desideriorum rerum divinarum, id est Christianarum virtutum, in quibus magis[5] ascendere, et crescere cupiunt[6]; Perfecti. Perfecti autem illam habent, et experiuntur in proprio nomime, in quantum videlicet ipsi iam amore moventur ad inquisitionem cognitionis Dei, et eius voluntatis ad ipsam omnibus quibus possunt modis faciendam imprimis igitur charitas[7], ut ipsis[8] peccatis adversentur propriis, et ut ipsa expellant; In secundis facit, ut ipsi virtutes desideranter acquirant[9] tutantur[10], In ultimis vero facit, ut ipsi, Dei cognitione immediate[11], in[12] ipsius Dei[13] amore crescere affectent; et quidquid
_______________

_______________

  1. quamvis] quamquam MF
  2. charitate] add. aliud vivere in charitate, aliud moveri in charitate. MF
  3. habent odio] odio habent MF
  4. Cognitionis] cogitationis MF
  5. magis] in dies MF
  6. cupiunt] add. etc. MF
  7. charitas] add. efficit MF
  8. ipsis] ipsi MF
  9. acquirant] acquirere MF
  10. tutantur] nitantur MF
  11. immediate] immediata MF
  12. in] om. MF
  13. Dei] add. et MF

_______________