f. 34v
non relinquens eam in suo humano et proprio sensu.
In sancti Jacobi festivitate et[1] Missae ingressu et principio me aliquantulum[2] percipiendo a meis defectibus et[3] recitando versum: "Quare tristis incedo dum affligit me inimicus?"[I] talis mihi intellectus interrogative occurrit loquens mihi[4] meo spiritu quid[5] propter tui afflictiones et suggestiones inimici non tristandum propter afflictiones et suggestiones inimici. tristis es, cum ipse[6] conetur[7] tristem reddere, quia huic et voluntati eius non acquiescis merito quidem tristareris si Dominus Jesus Christus te ipsum affligeret te arbitrante quod non eius beneplacito sis conformis ipsum te affligere. Eodem[8] ipso die venit mihi in mentem quod et alias saepe senseram nempe oportere ad
_______________
- ↑ Ps 42,2
_______________