Page:FC 1042.djvu/85

From GATE
This page has been proofread



f. 35r


meliorem inveniendi spiritus praeparationem hominem primum[1] suam Intentio ad ea quae Dei sunt non ad tentationum et tristitiae remedium intentionem ad ea quae Dei sunt erectam habere et quia homo in ipsis profuit[2] oculum[3] non habendo suum principium[4] quemadmodum et hucusque saepe feci, ad perturbationem tentationum et tristitiae remedium qui enim Deum nostrum quaerit et quae eius sunt solum, et precipue ut tentationes, et tristitias repellat immediate pro se ipso devotionem non quaerendo hic ipse in semet ipso ineptus est[5] devotionem naucifaciens nisi affligeretur et hoc est amorem propter[6] timorem imperfectionis, et miseriae quaerere et sensum bonum et spiritualem ad mali evitationem, ob id iuste quidem, et misericorditer ad tempus huiusmodi[7] in suos Deus[8] immittit perturbationes


_______________

  1. primum] primam MF [p. 519]
  2. profuit] proficit MF
  3. oculum] add. quidem MF
  4. principium] principalem MF
  5. est] [esset] et MF
  6. propter] per MF
  7. huiusmodi] eiusmodi MF
  8. Deus] om. MF