Page:FC 1042.djvu/83

From GATE
This page has been proofread



f. 34r


Hoc erit quando idem spiritus erit in affectu in cogitatione in[1] locutione, et in opere Hinc ergo colligebam oportere imitari doctorem et Magistrum et modum quo loquatur ita ut[2] si fieri posset oporteret[3] Spiritum sanctum cum lachrymis[4] quarundam rerum, sensumque[5] sequendo conaremur cum lachrymis loqui compunctionis, et contritionis vel scribere cum edificationis auditoris desiderio quemadmodum nosmet ipsos[6] eadem nos docens, vel sentire faciens.

Hinc specialis aliquis intellectus mihi occurrit et cogitatio[7] eius loci: "Ductus est Jesus a spiritu in desertum"[I], et alterius: "Venit in spiritu in templum"[II] ubi specialis quidam spiritus sensus percipitur movens personam ad operandum, vel ad loquendum etc.


_______________

  1. Mt 4,1
  2. Lc 2,27

_______________

  1. in] om. MF
  2. ut] add. quod MF
  3. oporteret] add. [imitari] MF
  4. lachrymis] add. [suggerentem] MF
  5. sensumque] sensum quae MF
  6. nosmet ipsos] add. [movet] MF
  7. cogitatio] cognitio MF