f. 22r
non tantum curaretur fieretque tanti[1] sollemnitas, quantum in aliis partibus[2]; ideoque desideravi cum multo affectu posse movere eos, qui authoritatem habent praelaturae spirituales[3], ut fieret festu hoc sollemnius Die sanctorum[4] Ioannis et Pauli: habui cognitionem quandam, et adiutorium ad dicendum officium. adiutorium ad melius dicendum officium: erat autem v.g. quod notarentur quatuor[5] limites, et termini extra quos non esset exeundum tempore officii. Primo locus ubi recitatur. 2o. personae aut Sancti occurrentes in tali oratione. 3o. verba. 4o. opera intervenientia in tali officio estque id utile incipientibus ad melius resistendum memoriae, intellectui, sensibus aut desideriis per alia loca, personas, colloquia, aut opera[6] dispersis, et similiter de tempore aliud[7] adiutorium notavi, quod ante[8] expertus fueram saepius ad idem utile esse est autem, quod antequam dicatur officium, et a longe
_______________