Page:FC 1042.djvu/60

From GATE
This page has been proofread



f. 22v


concipiatur quelibet pars principalis talis officii, aut horae, per se cum magno desiderio figendi in ipsis[1], siquis sibi ipsi diceret, tu debes recitare primo illum psalmum. 2o. illum. 3o. illummet[2], et cum tali consideratione ingredi, officium[3] incipere. Item finito officio procurare non exire[4] inde spiritum[5], saltem desiderio[6], sed perseverare quantum poteris[7] in reflexione[8], ita ut non exeat foras totus homo: prodest ei enim[9] occupato[10] in aliis ante sive post officium procurare saepius exire quantum[11] poterit[12], et distrahi, cogitando, et desiderando illa, quae faciunt pertinentque ad officium dictum, vel dicendum; quoniam qui[13] non desiderat[14] orare, nisi quando adest tempus[15]

_______________

  1. ipsis] add. sicut MF
  2. illummet] illum et add. etc. MF
  3. officium] officiumque MF
  4. exire] escire MF
  5. spiritum] spiritus MF
  6. desiderio] desiderium MF
  7. poteris] potueris MF
  8. reflexione] reflectione MF
  9. ei enim] etiam MF
  10. occupato] occupatum MF
  11. quantum] quantumque MF
  12. poterit] poteris MF
  13. quoniam] Qui enim MF
  14. desiderat] desiderant MF
  15. tempus] add. ad id MF