f. 14r
servare[1] perpetuam castitatem cum eorum auxilio et perpetuam paupertatem et perpetuam obedientiam praeposito Societatis Iesu. Christi[2] perpetuam obedientiam Summo Pontifici in missionibus et totum hoc promitto servare[3] conformiter ad constitutiones et regulas dictae Societatis hanc professionem sic feci, et quia verum est de novo facio Domino nostro, et Dominae nostrae et tibi nostro[4] Ignatio de Loyola sicut locum tenenti Jesu Christi in dicta Societate et praeposito ego subsignavi mea manu nono Julii 1541. Petrus Faber.
Eodem anno 21[5]. Julii profecti sumus Ratisbona[6] Doctor Ortis et ego cum tota eius familia transivimusque per Patriam meam et Galliam ubi fuimus carceratus septem dies. detenti fuimus in carcere[7] septem dies, qua de re[8] noli unquam oblivisci magna beneficia Domini
_______________