f. 158v
coelebraui hoc die lunae post Dominicam
primam[1]
in 2is feries habere memoriam Angelorum bonoyum et malorum, etc.
Quadragesimae) ad hoc, ut singulis diebus secundarum faeriarum habeam hanc memoriam, non solum
dictorum[2]
bonorum Angelorum, id, quod iam diu habui, sed etiam malorum Angelorum
et[3]
eorum perniciem.
Hoc secundum ego numquam antea senseram tam ex intimis,
et[4]
benedictus sit[5]
ille a quo, et ille per quem, et ille in quo talia sentimenta, et tales notitias accepimus.
In die sancti Valentini Martyris, quae fuit 14 Februarij Stephanus a nobis
dicessit[6]
Romam uersus, ex occasione cuius discessus, ego sensi magnam deuotionem circa inuocationem sui boni Angeli, et aliorum.
Pro ipso sensi etiam quemdam Bonum spiritum considerando quo modo Angelus ipsius bonus tam diu mansisset in societate nostra domestica a me non cognitus, et quod tunc discederet
incognitus[7]
_______________