Page:APUG 1053.djvu/118

From GATE
Revision as of 11:41, 18 September 2024 by Nazwin Palines (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "De Admirabilis Matris excellentia supra <lb/> omnes puras creaturas cord-intimus <lb/> conceptus, et existimatio. Quicumque intimus Deiparae servus esse desiderat, is ante <l...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


De Admirabilis Matris excellentia supra
omnes puras creaturas cord-intimus
conceptus, et existimatio.

Quicumque intimus Deiparae servus esse desiderat, is ante
omnia, plenam de ejus summis, et Divinis praerogativis, conceptum,
et existimationem insitam sibi tenere oportebit quae
profecto tantae sunt, ut non dicam humanum, se et Angeli,
cum intellectum longe superent; utpote in qua ditanda
exornandaque ab aeterna sacrosancta, et Adoranda Trinitas
ut ita dicam, elaborasse videatur. Quid enim purae creaturae
altius, glorosius, admirabilius contingere poterit, quam
ut caelestis Pater eam privilegio, nulli alteri concesso, in
suam susceperit filiam; aeterni Patris consubstatialis filius
eam in Matrem; Spiritus Sanctus in suam omnibus gratiarum,
ac charismatum donis cumulatam, sponsam elegerit;
et patet ex ipsa praedestinatione Dei Optimi Maximi
quam primo ante omnes Creaturas Rationales puras, Libro
vitae post Christum inseruit, ante omnia secula.
Nam uti S. Bernardinus Senensis ex singulari revelatione
doctus asseruit: Tu, O Maria ante omnem Creaturam
in monte Dei praeordinata fuisti, ut omnium mulierum
purissima, Dei ipsum ex carne tua procreares: uti
enim sacratissima humanitas Christi ad se traxit Divi
nam mentem, ita ante omnia quoque in Mariam suos
reflexit eodem inquam, aeternitatis momento, in
Mariam in mente Dei praeexistentem, conjecit, ita ut
nullam inter Christum et Mariam interstiterit medium;
eodem instanti quo Deus homo fieri decreverat, eodem et
matrem quoque elegerit, ex cujus carne nasceretur Deus,
factus homo. Nam ut recte Philosophi ratiocinatur: Esse
videlicet in mente omnium creatarum rerum rationes
et ideas praeexistentes; non modo humano, sed substantiali
et supra essentiali, teste Divo Joanne: Quae facta sunt in ipso