juvenum mollem, et sensualem conversationem cane pejus et
angue vites; cum nihil adeo Immaculatae Matris purissimis
oculis adeo displiceat, quam huiusmodi dissordinata, et
dissoluta conversatio; Si vero nonnulla carnis titillatio te
vexaverit, ei non acquiescas, sed pleno cordis affectu recurre
ad dulcissimam Mariam, hac vel simili adspiratione: O Maria
per immaculatam tuam conceptionem te quam obnixissime
rogo, ut a me cohibeas carnis assultus; malo enim mori
quam faedari, virge singularis, inter omnes mitis, et nos
culpa solutos mites fac et castos. In opere vero absit, ut devotus
Mariae servus quicquam contra illibatum pudicitiae
florem admittat; Ita si quandoque impuros carnis assultus
sive proprio phantasiae motu exagitatos, sive Satane
illusione obtrusos in te senseris, aut ad illicitum quidpiam
allexerint; tunc invocato Deiparae nomine, corporis
quoque afflictionem adhibendam censeas, ut dolore corporis
vicina carnis voluptas sopiatur; per huiusmodi enim
media, Divinia gratia meritis confertam victoriam consequeris;
Accidit subinde, ut si juvenes morum similitudine
complexionisque sibi conformes in sensuales motus
exarserint, nihil remedij, post Divini fluminis gratiam
supererit, nisi ut tactus, atque oscula, sub affectionis praetextu,
munera quoque ad amicitiam continuandam magno
animo rescindas; Curiositatem denique in ijs, quod non
licet, contuendum, tamquam proximam ruinae occasionem
evites; plurimos enim ex huiusmodi daemonis suggestione,
ex purissimis Dei, Matrisque Servis, occulto Dei judicio,
in perversissimos peccatores, non sine animi mei dolore
intimo, et timore evasisse memini. Si itaque similia
studiose vitaveris; ne dubites, quin in Dei gratia, et
protectione purissime matris semper sis perstiturus
Summary: In this section, Kircher moves away from abstract theological doctrine and into more pastoral guidance for the use and application--so to speak--of Marian devotions. Here, he focuses specifically on restraining lust and cultivating chastity. For Kircher, invoking the name of Mary through fervant prayer is the primary means through which Marian devotion wards off the assualts of the flesh.
Key Words: "sensualem conversationem" "nonnulla carnis titillatio te vexaverit," "per immaculatam tuam conceptionem," "cohibeas carnis assultus," "Divinia gratia meritis," "post Divini fluminis gratiam," "in perversissimos peccatores," "in Dei gratia, et protectione purissime matris"