Page:APUG 1053.djvu/14

From GATE
Revision as of 10:57, 7 June 2024 by Michael Canady (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread

Nunc vero explica, quomodo in Deum aeterna maiestate
fulgentem tantae humilitatis, quantam in carne assumpta
exhibuit, demonstratis cadere possit. Cosmiel. Humilitas
divina uti excellentioris rationis et ordinis est,
ita humano quoque intellectu comprehendi non potest,
verissima tamen est, et certissima, et summum in beatis
mentibus tanta humilitate attonitis, admirationis
argumentum. Scias itaque totius Maiestatis Dominum
in coelesti patria, tum Angelis tum beatis animabus,
tanta submissionis profunditate se dignari subiicere, ac
si ipse omnium minimus servus, quisque vero sanctorum
maximus suusque quodammodo Deus esset; quod et benedictus
Iesus his verbis innuit: Beati illi servi, quos
cum venerit Dominus, invenerit vigilantes, amen dico vobis, quod
praecinget se, et faciet illos discumbere et transiens ministrabit
illis. Adeoque illud in summo Deo completum
videatur, quanto maior es tanto magis humilitate in omnibus, qui
tametsi omnibus ex infinitae suae dignitatis Maiestatisque
praerogativa praesit omnibus, omnes lumine gloriae suae
beatificet, omnes aeternae faelicitatis bonis compleat,
omnibus tamen non conditione humana aut angelica,
sed dignatione divina sese subiicit; quae quidem incomprehensa
divinae humilitatis dignatio aliam quam
ex infinitae bonitatis multitudine et divinae nobilitatis
superexcessiva excellentia originem suam non trahit;
haud secus ac arbor, quae quanto fructibus foecundior
atque refertior est, tanto plus ingenti fructuum
feracitate in imum depressa inclinatur. Patent et haec
benignissimi Iesu exempla, qui cum in forma Dei esset,
Patrique consubstantialis, formam tamen servi suscipere
dignatus est, in similitudinem carnis peccati factus
est; imo excelsior coelis factus est opprobrium hominum
et abiectio plebis. Theodidactus. O immensam humilitatem,
quae Deum impassibilem et immortalem coegit esurire,
sitire, lassari, miserabiliter mori! O summam et incomprehensam