f. 167r
Pontificis auxilium.
In die Sancto Passionis dominicae[a] ego notaui
et[b]
sensi ea
quae[1]
sequuntur, et primo illud unum aduerti, quod in tota quadragesima ego fui agitatus uarijs motibus cogitationum, et spirituum, in quibus uidebantur
plagae renouatae.
renouari plagae miseriarum mearum, ac imperfectionum, quibus fiebat, ut licet uellem, nescirem tamen dolere, nisi super me et super
aliis[2]
filijs meis, id est, propter imperfectiones mei ipsius, et operum meorum, quae sunt uel in ordine
in[3]
Christum vel in ordine
in[4]
proximum, uel in ordine ad meipsum, spiritus meus totus erat distractus a rebus in quibus iam pridem nouit esse pacem suam.
Caro autem tota erat in illis in quibus ab ineunte aetate deprehensa est mors
illius[5]
et inquietudo
inordinata[6]
porro actionum mearum, et torpor, et ignoratio reuixisse uidebantur
_______________
- ↑ Orlandini, 162.
- ↑ et] bis
_______________