Page:FC 1042.djvu/350

From GATE
This page has not been proofread



f. 167v



omnia denique mala mea sentimenta, quae mortua pene videbantur[1], renata[2] in hac quadragesima visa sunt, merito igitur ego dolebam merito[3] incessi tristis, et afflictus in[4] tot motus male tractantes spiritum, et animam et corpus meum. Dum autem venit haec dies passionis Dominicae, et coepissem haec recolere, factum est, ut non sine confortatione spiritus, senserim haec omnia fuisse mihi utilia. Dies enim haec et tempus hoc de passionibus Iesu Christi[5] tempus est[6], in quo plagae Christi corporales, et afflictiones[7], mors, et[8] vituperia, ignominiae, et opprobria ipsius rememorantur. utile igitur fuit[9] quod plagae[10] spirituales, et vestigia infirmitatum mearum, non dum bene sanatarum[11] ex hoc tempore convenienti[12] renoventur[13]. Hic[14] factum est per gratiam Dei ut ego ex animo bono putarem[15] gratiam

_______________

  1. videbantur] putabantur MF
  2. renata] renasci MF
  3. merito] add. ego MF
  4. in] inter MF
  5. Christi] add. est MF [p. 625]
  6. est] add. inquam MF
  7. afflictiones] add. et MF
  8. et] om. MF
  9. fuit] fuerit MF
  10. plagae] add. meae MF
  11. sanatarum] signatarum MF
  12. convenienti] quasi MF
  13. renoventur] add. eo tempore, quo passiones et merita Christi renovantur MF
  14. Hic] Hinc MF
  15. putarem] petiverim MF